FILTREI Capelli

FILTREI Capelli
FILTREI Capelli
in Statutis Hugonis vide Abbatis Cluniac. Calcei filtrati, in Statutis Adalardi Abb. Corbei. l. 1. c. 3. etc. a filtro
nomen habent. Est autem Feltrum seu Filtrum lana coacta, quam infuso aceto ferro resistere, auctor est Plin. l. 8. c. 48. cuiusmodi gambesonem, quem etiam Feltri nomine auctores quidam agnoscunt, describit Nicetas in Isacio l. 1. n. 8. Unde Loricae ex filtris, apud Ekkehardum Iun. deCasibus S. Galli c. 5. et Gul. Apul. Norm. Rer. l. 3.
Proque repellendis saxorum vel iaculorum
Ictibus, obiectis rubicundis undique philtris
Ad pugnam veniunt etc.
Tentoriorum Filtreorum, meminit Thwroczius in Chron. Hungar. ubi de Tartaris; quos idola quoque de filtro, ad imaginem hominis, confecta adorasse, tradunt Vincentius Belvac. l. 30. c. 7. et Odoricus Foroiul. in sua peregrinat. n. 21. etc. Vide C. du Fresne in voce Feltrum, et supra, ubi de coactilibus et Coactiliariis. Galli hodieque Feutres vocant, pileos ex filtris et coactis istiusmodi lanis factos: et nota Italorum vox Feltro, ab eadem origine, Belgarum Vilt etc. Origo vocis ex Graeco πιλητὸν seu πιλωτὸν: quo modo dicuntur τὰ ἐκ τριχῶν συντιθέμενα, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 70. ubi de coactilibus huiusmodi quamplurima. Vide quoque Lana infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”